monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 34, 18
Tunc ergo plurima inter alterutros ob hoc et propter eos qui fuerant accusati, verba dicentes et audientes, abierunt. Quarta vero die convenientes omnes, rursus movebant cum contentione sermones. Inter quos Acacius his verbis suam sententiam patefecit: Si semel Nicaena fides mutata est, nihil prohibet etiam nunc aliam dictare fidem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below