monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 33, 5
In momento siquidem temporis civitate concussa, neque fugere potuerunt; sed primo experimento periculi sunt perempti. Dicitur autem antequam fieret ea clades, quemdam Ursacium militem praevidisse, genere Persam, qui sub Licinio confessor effectus, relictaque militia, in turre civitatis divinam exercebat philosophiam. Cui superna visitatio aperte praecepit exire de civitate passura quae post paululum fierent manifesta. Quo facto, cum velocitate ad ecclesiam currens, nuntiavit clericis, ut Domino supplicarent quo eos ab imminenti periculo liberaret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below