monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 32, 3
Sed Flavianus et Diodorus monachicam quidem amplectentes vitam, clare autem pro apostolicis dogmatibus laborantes, episcopi Antiocheni Leontii redarguerunt quas contra pietatem gerebat insidias: dicentes quia elegisset virum studiis malignis imbutum, qui impietatis causa culmen sumpsisset potentiae, atque ad Ecclesiae cladem diaconatus haberet nomen. Minabantur autem etiam ab apostolica eum communione suspendi, et ad Hesperiam venientes, ea quae callide gerebantur aperire.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below