monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.487

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 30, 2
Nam in suis decem et amplius, sicuti praedixi, conciliis alio tempore aliud conscribentes, manifesti sunt, quia singula eorum accusare noscuntur. Et hoc patiuntur quod tunc Iudaei proditores perpessi sunt. Nam, sicut illi relinquentes solum Fontem aquae viventis, lacus sibimet foderunt, qui aquam continere non possunt, quod scriptum est apud Ieremiam prophetam: sic et isti reluctantes universali concilio, foderunt sibi multa concilia, quae apud eos inania et virtutem non habere manifesta sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below