monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 20, 7
His itaque lectis, consurgentes quibus haec displicebant, aiunt: Non fide egentes huc venimus (integram namque servamus, quam percepimus ab initio), sed magis ut si qua circa haec novitas sit, omnino prohibeamus. Si ergo haec quae lecta sunt nullam faciunt novitatem, aperte iam anathematizate haeresim Arianam, sicut et alias haereses regula Ecclesiae tanquam blasphemas abiecit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below