monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 20, 4
Credimus in unum et verum Deum, Patrem omnipotentem, creatorem et opificem omnium. Et in unum unigenitum Filium Dei ante omnia saecula, et ante omne principium, et ante omne quod potest opinari tempus, et ante omnem perceptibilem opinionem, natum impassibiliter ex Deo, per quem et saecula perfecta et omnia facta sunt. Natum autem Unigenitum solum ex solo Patre, Deum ex Deo, similem generanti Patri secundum Scripturas: cuius generationem nullus novit, nisi solus, qui genuit eum, Pater.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below