monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 17, 15
Similiter et Augusta tantos ei direxit. Liberius dixit: Redde haec imperatori; opus enim habet his ad expensas militum suorum. Si autem imperator his non habet opus, det eos Auxentio et Epicteto; illi enim opus his habent. Dumque ab eis nihil accepisset, Eusebius eunuchus obtulit ei alios solidos. Cui Liberius dixit: Totius orbis Ecclesias desolasti, et tanquam damnato mihi haec affers? Vade prius, disce esse Christianus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below