Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 17, 3 Non enim possibile est condemnari virum de quo nihil examinatum est. Constantius imperator dixit: Universus mundus adiudicavit eius facinora; sed ille, sicut ab initio, tempus illudit. Liberius episcopus dixit: Quicunque subscripserunt non ipsi viderunt quae gesta sunt; sed propter gloriam et timorem, et ne a te contumelias paterentur, acquieverunt.