monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 17, 1
Ego quidem Liberii per omnia famosissimi habitum pro veritate dialogum contra Constantium volo referre, quoniam a fidelibus illius temporis est conscriptus. Is enim post Iulium Sylvestri successorem, Romanam gubernavit Ecclesiam. Constantius imperator dixit: Nos, eo quod Christianus sis et episcopus nostrae civitatis, dignum hoc iudicavimus, ut, evocantes te, moneremus quatenus communionem scelestissimi Athanasii et ineffabili superbia detenti abnegare non differas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below