monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 13, 3
Hoc enim faciebat sequens Categorias Aristotelis, disputans et quaedam commenta concinnans, quae non sentiebat, neque ab eruditis intentionem Aristotelis agnoverat. Ille namque propter sophistas tunc deridentes philosophiam, hoc opus iuvenibus exercitationis causa conscribens, dialecticam sophistis per huiusmodi contentiones opposuit. Contemplativi autem philosophi, libros Platonis et Plotini declarantes, ea quae artificiose ab Aristotele sunt conscripta redarguunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below