monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 13, 1
Igitur in Antiochia Syriae alter haeresiarchus emersit Aetius, cognomento Sine Deo. Is enim eadem quae Arius sapiebat; sed ab Arianis se segregabat, eo quod Arium in sua communione recepissent. Qui, sicuti praedictum est, aliud mente gerens, aliud voce confessus est; dum terminum synodi Nicaenae suscipiens subscripsisset, volens circumvenire tunc principem; propterea ergo Arianos Aetius declinabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below