monumenta.ch

Eginhardus Eginhardus, Vita Caroli Magni, p3, 5, 1
Omnium bellorum quae gessit, primo Aquitanicum, a patre inchoatum sed nondum finitum, quia cito peragi posse videbatur, fratre adhuc vivo, etiam et auxilium ferre rogato, suscepit; et licet eum frater promisso frustrasset auxilio, susceptam expeditionem strenuissime exsecutus, non prius incepto desistere aut semel suscepto labori cedere voluit, quam hoc quod efficere moliebatur, perseverantia quadam ac iugitate perfecto fine concluderet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below