monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 9, 2
Quapropter, sicuti dixi, ex necessitate venit. Et dum eis consentire respueret, tormenta longaevus, plagasque perpessus est; unde etiam necessitate vehementi expositionibus tunc editis consensit atque subscripsit. Hunc ergo terminum habuerunt quae tunc Sirmio gesta noscuntur. Imperator autem Constantius morabatur in Sirmio, et belli, quod gerebatur contra Magnentium, exspectabat eventum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below