monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 9, 1
Quia vero et de Osio Hispano, invito illuc veniente, fecimus mentionem, breviter etiam de eo dicendum est. Ante paululum tempus iste vir molimine Arianorum fuerat missus exsilio. Tunc autem studio eorum qui Sirmio convenerunt eum evocavit imperator, volens eum aut suasione aut necessitate concordare praesentibus. Hoc enim facto, maximum fidei eorum putabatur esse testimonium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below