monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 8, 2
Quia vero multos movet sermo Latinus substantiae, quae Graeca lingua dicitur οὐσία, ut scrupulosissime cognoscatur ὁμοούσιον, hoc est eiusdem substantiae, aut ὁμοιούσιον, id est similis substantiae, non oportet horum sermonum quamdam omnino fieri mentionem, neque de his exponi apud Ecclesiam: propter hanc causam ac rationem, quia in sanctis Scripturis nihil tale conscriptum est, et quoniam haec ultra humanam scientiam et intellectum sunt, et quia nullus potest generationem Filii narrare, sicut scriptum est: Generationem eius quis enarrabit? Hoc enim sciendum, solum Patrem nosse quemadmodum Filium generavit, et rursus Filium, quomodo ipse de Patre sit genitus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below