monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 14, 47, 2
Quasi accedebat quippe ad corda populorum Dominus cum eis miracula demonstraret, et quasi recedebat cum nulla signa ostenderet. Sed recedenti Domino detrahebant cum a miraculis quiescenti praebere fidem nolebant. Sed quid mirum eum perpeti ista a plebibus, cum ipsi quoque qui legis doctores esse videbantur, qui eum verbis propheticis incarnandum esse perhibebant, et incarnatum viderunt, et ab eo tamen perfidiae interruptione divisi sunt? De quibus subditur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below