monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 3, 6
Super haec igitur Athanasius etiam consolatorios libros virginibus illis scripsit quae crudelissimas pertulerunt passiones, dicens inter haec: Propterea nemo vestrum sit tristis, licet et sepulturam vobis denegent impii et prohibeant vos efferri. Nam usque ad hoc nequitia pervenit Arianorum, ut et portas clauderent, et circa sepulturarum loca, veluti daemones, residerent, ne quis sepeliretur fidelium dilectorum. Haec ergo et his similia Georgius in Alexandria faciebat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below