monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 5, 3, 1
Quae etiam Georgius eodem tempore in Alexandria gesserit, ipsius Athanasii, qui haec passus est voce narremus. In libro enim quem de fuga sua scripsit, haec ait: Igitur in Alexandria surrexerunt denuo nos quaerentes occidere. Et facta sunt novissima peiora prioribus. Repente namque milites circumdantes ecclesiam, pro orationibus praelia celebrabant. Ingrediente namque Quadragesima Georgius ex Cappadocia ab eis missus, auxit mala quae illorum calliditate didicerat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below