monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 13, 46, 2
Quae esse potuit praestolatio iustorum, nisi iustos iustificans Deus, qui ad poenas humani generis sponte descenderet, et captivos mortis iustitiae suae virtute liberaret? Huius enim praesentiam minime cessabant intenta cogitatione praestolari: esse venturam noverant, sed venire citius quaerebant. Unde non ait: Ubi est ergo praestolatio mea? sed ait: Ubi est ergo nunc praestolatio mea? Dum enim addit nunc, ostendit quia quod quandoque venturum erat venire citius desiderabat. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below