monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 12, 45
Superbiam humilitate curas, ac lethum morte prosternis. Nosti enim bona facere per iniquos; convertens in adiutorium, quod praeparatum est ad nocendum; potentius esse iudicasti laesiones ad utilitatem convertere, quam causas malorum radicitus amputare. Nam quomodo beneficiorum tuorum cognoscerentur signa, si et adversae parti non monstrarentur indicia?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below