monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 12, 43
Per te enim, admirande Domine, poena facta est aeterna requies, passio remedialis, mors fidelium salutis introitus. Haec enim perpetue dat vivere, quae solebat exstinguere; non iniuria, quoniam quae vitam hominum suscepit, merito ius peremptionis amisit. Data in dedecore, manet in honore: quia res quae tunc portabant ad inferos, nunc perducunt ad coelos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below