monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 12, 22
Tunc perfecte cognoscemus quod modo salubriter credimus. Nec enim aliter animadvertere merebimur, nisi nunc quae sunt vera fateamur; hoc est, coaeternam, incommutabilem, distinctam personis et inseparabilem Trinitatem, replentem omnia simul substantiali virtute sua, unum triplex, trinumque simplicabile parilitatem in omnipotentia, aequalitatem in charitate, unitatem in natura.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below