monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 12, 15
Ibi revera cernemus quam salubriter monebamur: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies cui omnia comparata vilissima sunt. Qui nunquam aliter fuit, nunquam aliter erit: cum quo esse nemo nisi feliciter potest; sine quo esse nemo nisi infeliciter valet. Sic dum talis agnitio ab anima rationali etiam purgata revolvitur, inveniri ab ea non potest quod amplius expetatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below