monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 10, 3
Nam et illi in eadem parte sunt, qui, etsi recte credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur: quoniam cum se gravibus peccatis connectunt, a Creatore dissolvunt. Tunc immortalis anima fit mortua tenebris suis: incipit amare quod perit, incipit odisse quod vivit; virtutes odit, vitia semper affectat, et lamentabili obscuritate fuscata, rationem mundissimam non habet, quia in gurgitem se perversitatis immersit, mox ab antiquo hoste captiva, ad vitia praeceps agitur, et per corporis illecebras sumit de eius obnoxietate victorias.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below