monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 9, 20
Peractis his quae dicenda fuerunt, congruum videtur de animarum signis indiciisque disserere: quia licet earum substantia una esse videatur, longe tamen disparibus qualitatibus segregantur. Ac primum dicamus quemadmodum malorum hominum consuetudo moresque declarentur; quatenus quos interius videre non possumus, quibusdam indiciis extrinsecus approbemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below