monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 22, 2
De coniugibus Paulus dicit: Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Sed tribulationem carnis hic pati possunt, etiam iam qui spiritaliter vivunt. Cur ergo inesse coniugibus carnis tribulatio quasi specialiter dicitur, quae etiam a vita spiritalium longe non est, nisi quod hi frequenter maiores tribulationes ex carne suscipiunt qui carnis voluptatibus delectantur? Bene autem dicitur: Et anima eius super semetipso lugebit, quia quisquis gaudere in se appetit, eo ipso iam in luctu est quo a vera laetitia recessit. Vera quippe laetitia mentis creator est Dignum itaque est ut in se semper homo moerores inveniat, qui, derelicto creatore, in se gaudium quaerebat. Sequitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below