monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 7, 6
Sed quoniam in hunc locum tenor nos disputationis adduxit, ut animas reas per traducem peccati generaliter esse diceremus, convenit animam Christi Domini in medium deducere, ne quis calumniosa intentione perversus, simili eam putet conditione constrictam. Audiamus igitur originem eius sanctae Mariae semper virgini digno praecone fuisse prophetatam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below