monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 7, 3
Sed in his durum valde videtur esse quod subditur: Sic homo, cum dormierit, non resurget. Cur itaque laboramus, si in resurrectionis retributionem non tendimus? Quomodo autem dicitur: Non resurget, cum scriptum sit: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Et rursum: Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Et per semetipsam Veritas dicat: Omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae. Sed subiuncta sententia indicat quae discretio in praemissa lateat. Nam subditur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below