monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 2, 29
Quis autem dubitet, modo nos esse gaudio sublevatos, modo moerore deiectos; modo pietate mites, modo indignatione terribiles; nunc ad virtutes animos erigere, nunc iterum ad vitia declinare? Alia tenaciter assumimus, alia oblivione respuimus; quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam sermonibus aedificamur, malorum collocutione destruimur; et quantum proficimus cum rectis, tantum deteriores esse novimus cum pessimis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below