monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, 1, 1
Mos iustorum est tanto sollicitius praesentem vitam quam sit fugitiva cogitare, quanto studiosius noverint coelestis patriae bona aeterna perpendere. Ex his enim quae manentia intus aspiciunt, foris fugam rerum labentium subtilius attendunt. Unde beatus Iob, cum de lapsu humani temporis sententiam protulisset, dicens: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Et rursum: Et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet, adhuc de brevitate vitae eius adiungit:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below