Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 2, 17 Haec non exit ad causas, sed tractatibus suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat: modo quod oculis vidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim, sicut et loquitur; per ordinem sensus nihil perficit, cum se diversitate confundit: quia Divinitatis est proprium multa disponere, et omnia simul modulis competentibus explicare.