monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, 1, 1
Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum vita in sanguine tantum noscitur constituta. Haec vero quoniam immortalis est, anima recte appellatur, quasi ἄναιμα, id est a sanguine longe discreta: quia et post mortem corporis perfectam eius constat esse substantiam, sicut in subsequentibus suo loco declarabitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below