monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, p, 12
Hoc tamen inde tolerabile visum est, quia de tali re urgebar dicere; quae si (Deo favente) veraciter exprimatur, et audientem merito recreat, et sensum bene persuadentis illuminat. Quapropter antequam rem ingrediar expetitam, oportet prius nominum similitudines, quasi ramos obviantes abscidere, ne semitam disputationis nostrae vocabulorum consonantium silva umbrosis imaginibus videatur intexere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below