monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Anima, p, 9
Dixi propositiones has non praeceptis regum, quae nuper agebantur, sed profundis et remotis dialogis convenire, qui non tam istas aures corporeas, sed interioris hominis intentum atque purissimum quaerere probantur auditum, nec ideo facile posse de ipsa dici, quia per eam innumera novimus explicari. Oculus enim, qui usque ad sidera tendit, se videre non praevalet; et palatus noster, cum diversa gustu sentiat, cuius ipse sit saporis ignorat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below