monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 23, 2
Quibus videlicet verbis aperte ostenditur quod amici eius quasi ex haereticorum specie sancti viri iudiciis adversantur. Liquet enim quia catholicorum figuram non teneant qui cultores perversorum dogmatum vocantur. Qua in re hoc quoque oportet intendi quod mendacii fabricatores dicuntur. Sicut enim aedificium lapidibus, ita mendacium sermonibus fabricatur. Ubi enim non dolosa locutio, sed sensus veritatis est, quasi munita moles non ex fabrica, sed ex natura consurgit. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below