monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 17, 6
Intelligi fortasse valet quoniam gentes Dominus multiplicat et perdit, quia nascuntur quotidie morituri; et subversas in integrum restituit, quia resurgent qui fuerint mortui. Quod tamen melius accipimus si hoc qualiter in earum mente agitur sentiamus. Multiplicat enim gentes et perdit, quia eas et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit. Sed subversas in integrum restituit, quia quas in infidelitatis casu reliquerat quandoque ad fidei statum reducit. Quibus videlicet in mentis integritate restitutis, antiquus ille populus, qui fidelis Deo esse videbatur, reprobatus, corde repulsus est, ut sua perfidia deceptus contra ipsum post insurgeret quem ante praedicavit. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below