monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 17, 4
Profunda enim de tenebris Dominus revelat quando apertam sententiam ex occultis suis consiliis indicat, ut de unoquoque quae sentiat ostendat. Quia enim videt nunc Creator omnia, et ipse in consiliis non videtur, recte de illo per Psalmistam dicitur: Posuit tenebras latibulum suum. Sed quasi de istis tenebris ad lumen exit, quando quid de uniuscuiusque actibus sentiat ostendit. Et quia cum is qui peccatorum suorum pondere premebatur ad rectitudinis statum ducitur, prius ipsam mortem conspicit, in qua et deficere consueverat, et hanc considerare nesciebat, recte additur: Et producit in lucem umbram mortis. Umbra enim mortis est prava operatio, quae de imitatione antiqui hostis, quasi de corporis lineamentis exprimitur. De quo etiam sub cuiusdam significatione dicitur: Et nomen illi mors. Et plerumque eius maligna cogitatio mentes hominum latet, atque per hoc quod nescitur amplius praevalet. Umbra ergo mortis in lucem producitur dum sanctorum mentibus maligna operatio antiqui hostis, ut destrui possit, aperitur. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below