monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 17, 3
Quod nimirum magna omnipotentis Dei dispensatione agitur, ut videlicet in hac vita omnia habeantur incerta, et nullus ex habita castitate superbiat, quia effundit despectionem super principes. Nullus ex vitiorum suorum depressione desperet, quia eos qui oppressi fuerant relevat. Et quoniam cum haec aguntur ex occultis Dei consiliis super unumquemque sententia aperta producitur, recte subiungitur: Et revelat profunda de tenebris.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below