monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 11, 13, 2
Qui membrorum suorum motus bene regere sciunt, non immerito reges vocantur. Sed cum de ipsa continentia elatione mens tangitur, plerumque omnipotens Deus eius superbiam deserens, hanc in immunditiam operis cadere permittit. Regum itaque balteum dissolvit, quando in his qui bene regere sua membra videbantur, propter elationis culpam, castitatis in eis cingulum destruit. Quid vero in fune accipitur, nisi peccatum? Sicut per Salomonem dicitur: Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Et quia in renibus carnis delectatio principatur, districtus conscientiarum iudex, qui regum balteum dissolvit, fune praecingit renes eorum, quatenus dissoluto castitatis cingulo, scilicet eorum membris delectatio peccati dominetur, ut quos in occulto superbia inquinat, quam sint detestabiles etiam in publico ostendat. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below