monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, 20, 2
Sicut enim malis praesens securitas laborem, ita bonis praesens labor perpetuam securitatem parit. Unde et defossum se securum dormire iam noverat, qui dicebat: Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat; bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de reliquo reposita mihi est corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. Quia enim contra mala transeuntia sine defectu certaverat, de mansuris nimirum gaudiis sine dubietate praesumebat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below