monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 9, 27, 4
Vel certe si risum Dei eius laetitiam appellat, de innocentum poenis ridere Dominus dicitur, quia quo a nobis ardentius quaeritur, eo de nobis suavius laetatur. Quasi quoddam quippe ei ex poena gaudium facimus, cum per sancta desideria pro eius nos amore castigamus. Hinc Psalmista ait: Constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris. Solemnem namque diem Domino in confrequentatione constituit, quisquis se assidue in eius desiderio affligit. Qui nimirum solemnitatis dies usque ad altaris cornu tendi praecipitur, quia tandiu necesse est ut quisque se afficiat, quousque ad superni sacrificii altitudinem, id est ad aeterna gaudia pertingat. Iustus igitur vir, quia impleri desiderium suum appetit, non differri, humiliter dicit: Non de poenis innocentum rideat. Ac si diceret: Vota nostra libenter accipiens, ultra non differat, sed ostendendo exhibeat eum qui nos in sua exspectatione castigat. Quia vero eum specialiter beatus Iob occidi semel petivit qui carnis solius mortem in mundi pro nobis fine toleravit, protinus aperit, qui ipsum quoque ordinem eius passionis adiungit, dicens:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below