monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 8, 5, 3
Sanctae ergo Ecclesiae nec in lingua iniquitas, nec stultitia in faucibus resonat, quia ea quae per publicam locutionem praedicat, etiam per intimam fidem servat; nec in aperto aliud docet, atque in occultis aliud retinet, sed et quod sentit loquendo eiicit, et quod loquitur vivendo custodit; ac de sapientiae supernae convivio quidquid per linguam praedicationis emanat, hoc per fauces tacitae exspectationis degustat. Sed beatus Iob unum scilicet membrum universalis Ecclesiae, sua insinuans, atque electorum omnium corda manifestans, omne quod sentit aperiat, ut mentis eius rectitudinem attestatio locutionis innotescat. Sequitur:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below