monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 7, 23, 2
Patet iam ad cuius spem percussi animus recurrat, cum in se sibi esse auxilium denegat. Sed quia infirmum se in semetipso insinuat, ad maioris adhuc fortitudinis meritum, quomodo etiam a proximis destituatur adiungat, Necessarii quoque mei recesserunt a me. Sed ecce despectus exterius, intus solio iudicii praesidet. Nam cum derelictum se asserit, protinus ad sententiam erumpit, dicens:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below