monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, 13, 2
Ad laborem quippe nascitur homo quia nimirum is qui accepta est praeditus ratione, considerat quod valde sibi sit impossibile, ut haec peregrinationis suae tempora sine gemitu evadat. Unde bene Paulus cum tribulationes suas discipulis enumeraret, adiunxit: Ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. Sed in eo quod caro flagellis afficitur, mens ad appetenda altiora sublevatur; Paulo rursus attestante, qui ait: Et licet is qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Homo ergo ad laborem nascitur, et avis ad volatum, quia inde mens ad summa evolat, unde caro in infimis durius laborat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below