monumenta.ch > Ambrosius > 32 > sectio 2

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 46, 4
Sed cur haec de invidia dicimus, si non etiam qualiter eruatur intimemus? Difficile namque est ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat; quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis; et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est, et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis et plena mors est eius, perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab eius rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit; quanto minus ex provectu illius sua damna pertimescit. Quae si perfecte in amore coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione sine omni invidia solidatur; quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod eius erga proximum charitati contradicat. Quae nimirum charitas quid est aliud quam oculus mentis; qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur? Quia autem parvulus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit, potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulum occidit invidia, quoniam huius pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below