monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 6, 2
Sicut enim sepulcrum locus est quo absconditur corpus, ita divina contemplatio quoddam sepulcrum mentis est, quo absconditur anima. Quasi enim huic adhuc mundo vivimus, cum mente in eum foras vagamur; sed mortui in sepulcro abscondimur, cum mortificati exterius, in secreto internae contemplationis celamur. Sancti igitur viri ab importunitate desideriorum temporalium, a tumultu inutilium curarum, a clamore perstrepentium perturbationum, semetipsos sacri verbi gladio mortificare non desinunt, atque intus ante Dei faciem in sinu mentis abscondunt. Unde bene per Psalmistam dicitur: Abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. Quod quamvis perfecte postmodum fiat, etiam nunc ex magna parte agitur, cum a temporalium desideriorum tumultibus delectatione in interiora rapiuntur; ut mens eorum dum in amorem Dei tota tenditur, nulla inutili perturbatione laceretur. Hinc est quod Paulus per contemplationem mortuos et quasi in sepulcro absconditos discipulos viderat, quibus dicebat: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Qui ergo mortem quaerit, gaudet dum sepulcrum invenit, quia qui mortificare se appetit, valde ad inventam requiem contemplationis hilarescit; ut exstinctus mundo lateat, et a cunctis exteriorum rerum perturbationibus intra sinum se intimi amoris abscondat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below