monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, 4, 5
Omnes namque qui fodiendo thesaurum quaerunt, cum fodere altius coeperint, ad laborem instantius inardescunt; quia quo se thesauro abscondito iam iamque appropinquare aestimant, eo in effossione enixius laborant. Qui igitur plene mortificationem suam appetunt, quasi effodientes thesaurum quaerunt; quia quanto fiunt viciniores ad finem, tanto se exhibent ardentiores in opere. Laborando ergo non deficiunt, sed magis ad usum laboris crescunt; quia quo iam praemia propinquiora considerant, eo in opere delectabilius exsudant. Unde bene Paulus quibusdam absconditum aeternae patriae thesaurum quaerentibus dicit: Non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes, et tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Laborantem quippe consolari, est pariter in labore persistere, quia sublevatio laboris est visio collaborantis: sicut cum in itinere comes iungitur, via quidem non abstrahitur, sed tamen de societate comitis labor itineris leviatur. Dum itaque Paulus consolantes se in laboribus quaereret, adiunxit dicens: Tanto magis, quanto videritis appropinquantem diem. Ac si diceret: Eo labor crescat, quo ipsa iam praemia laboris appropinquant, velut si aperte dicat: Thesaurum quaeritis? sed eo fodere ardentius debetis, quo iam iuxta quaesitum aurum fodiendo pervenistis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below