monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.265

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 32, 2
Uxor quippe male suadens est carnalis cogitatio mentem lacessens. Saepe etenim, ut dictum est, et foris flagellis atterimur, et intus carnali suggestione fatigamur. Hinc est enim quod Ieremias deplorat, dicens: Foris interficit gladius, et domi mors similis est. Foris enim gladius interficit, cum nos exterius feriens vindicta configit. Sed domi mors similis est, quia et flagella quidem sustinet, et tamen intus conscientia a tentationis sordibus munda non est. Hinc David ait: Fiant tanquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini affligens eos. Qui enim in corde suo aura tentationis rapitur, quasi ante venti faciem pulvis elevatur. Et cum inter haec divina districtio percutit, quid aliud quam angelus Domini affligit?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below