monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 30, 2
Quid enim per testam, nisi vigor districtionis; quid per saniem, nisi fluxus illicitae cogitationis accipitur? Percussi ergo testa saniem radimus, cum post pollutiones cogitationis illicitae, nosmetipsos aspere diiudicando mundamus. Potest etiam testa fragilitas mortalitatis intelligi. Testa ergo saniem mundare, est mortalitatis cursum fragilitatemque pensare, et putredinem miserae delectationis abstergere. Nam dum quisque considerat, quam citius caro ad pulverem redeat, festine superat hoc, quod se de carne intus turpiter impugnat. Cum ergo ex tentatione prava mentem cogitatio influit, quasi ex vulnere sanies decurrit. Sed citius sanies tergitur, si in consideratione nostra fragilitas quasi in manu testa teneatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below