monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 3, 25, 3
Pulverem vero in coelum super capita spargunt. Quid per pulverem, nisi terrena intelligentia? quid per caput, nisi hoc, quod principale nostrum est, mens videlicet, designatur? Quid per coelum, nisi praeceptum supernae locutionis exprimitur? Pulverem ergo super caput in coelum spargere, est saeculari intellectu mentem corrumpere, et de verbis coelestibus terrena sentire. Divina autem verba plus discutiunt plerumque, quam capiunt. Super capita igitur pulvorem spargunt, quia in praeceptis Dei per terrenam intelligentiam ultra suarum mentium vires enituntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below